wodan
Illi aiunt Deo
suo Vodano, quem Mercurium vocant alii, se velle litare. Anonymus ibidem in
Notis a Mabillonio laudatus : Qui apud eos Vuotant vocatur ; Latini autem Martem
illum appellant.
Woden vero, quem principalem Deum crediderunt et Angli, de
quo originem duxerant, cui et quartam feriam consecraverant, hominem fuisse mortalem
asseruit, et regem Saxonum, a quo plures nationes genus duxerant. Vide Bekker.
in Mundo incantato lib. 1. cap. 2. pag. 18.De
quo Woden ortus est, a quo Angli feriam 6. Wodenis diem nuncupant. Ita etiam
Willel. Malmesbur. de Gest. Regum Anglor. lib. 1. cap. 1. et Matthæus Westmonast. pag.
155. 1. edit.