wrang
Nulla defensio seu exceptio sit calumniata, nec defendens sit indefensus, quamdiu
defendens, aut suus prælocutor defendet tort, et non reason, quod dicitur Wrang et
Unlauch, et damna in certo nominabuntur per querelantem. Adde § 3. Quoniam
attachiamenta cap. 1. § 1 : Quoniam attachiamenta sunt principium et origo
placitorum de Wrang et Unlauch, et aliorum, quæ prosecuta sunt de Sickerborg, ideo de
attachiamentis inchoandum. Ubi Skenæus : Wrang, id est, injuria, Gallice
Tort. Unlauch, id est, sine lege, vel contra legem, ἀνομία . Quibus verbis intelliguntur actiones civiles, ut criminales
per Sicher-borg, id est,
securos plegios. Adde Leges Burgorum Scoticor. cap. 33. 103. et eumdem Skenæum de Verbor. signific. in hac voce.