x
x, f. , n. , [21e lettre de lʼalphabet latin] ;correspond au ξ grec || représente en abréviation decem, dix, et denarius, le denier.
X. duplex denos numero tibi dat retinendos.
Seu ut habet Ugutio :
Duplex X. solito decem jam more putatur.
Quid singulæ literæ
significent in superscriptione cantilenæ : Quamvis Latina verba per se
inchoet, tamen expectare expetit. Vide A.Ch. Inscriptio nummi Ludovici Pii Imper.
Decanus Xristianitatis, in Charta ann. 1221. apud Perardum. Secundinus
Episcop. in Hymno Alphabetico in S. Patricium : XRS. illum sibi elegit in terris
vicarium, etc. Versus antiqui apud Joan. Antonium
Circulus hic summi comprehendit nomina Regis,
Quem sine principio et sine fine vides.
Principium cum fine simul tibi donat A cum Ω ,
X, et P, Xristi nomina sancta tenent.
Joan. de Janua : Xristus, quia Græcum est, per X scribendum est Christus.
Sed quia figura X repræsentat Ch. jam multi Latini scribunt Christus, per Ch.
S, vel
Sc, ut videre est infra in Xanccio, Xantus, Xexus et Xire.