xius
Summe laudabile atque bonum nec non caritati consonum
judicamus, ut de iis quæ in mensa nostra pro refectione tam nobis quam aliis in eadem
sedentibus apponuntur, partem optimis nostris Xiis Christi pauperibus, immo ipsi a quo
omnia recipimus, tribuamus. Ita expresse scriptum monent Bollandistæ, qui vim
vocis ignorant, nisi sit idem quod patronus.