zapa
Item.
Statutum est quod omnes ferrarii facientes Zaponos ferreos equorum et asinorum, debeant
habere tantummodo pro quolibet ferro bono et sufficienti seu Zapono, et pro ferratura
unius ronceni et roncenæ, muli et mulæ magni corporis, solidos duos denarios novem, et
de asinis et muletis parvis solidos duos, pro quolibet Zapono, et de asinis et somis
parvis, solidum unum denarios novem, et de Zapa bovis, solidos quatuor et non
plus. Vide Zapatura.Item dixit quod vinea quæ fuit
Marcoaldi et presbyteri Rolandi... est ad xii. Zappas... Item dixit quod
vinea quæ fuit presbyteri Rollandi de Cocone est de curia et est ad v.
Zappas. Id est, tantum vineæ, quantum Zappisseu ligonibus coli potest in anno. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1092 :
Et adduxerunt targias, et tabulas, et ostia
domorum, Zapas, palleas, et multos mulos oneratos herbarum, quia volebant reimplere
fossatum. Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 : Habens
Zappam in collo et panem illam in bisaciolis et flascum vini, quasi iret ad vineas
videbatur. Anonymus in Annal. Mediol. tom. 16. col. 744 : Habebat tria
millia guastatorum cum Zappis et badilibus. Aratra, Zappæ, badilia, nec aliqua utensilia
ad laborandum terras, in Statutis criminal. Riperiæ cap. 33. fol. 11. Vide Sapa 1. Hinczappaseu ligone fodere. Statuta Castri Redaldi fol. 22. v° :
Statuimus et ordinamus quod omnes mezadri et terzarini teneantur et debeant
omnes arbores fructiferas Zapare ad pedem. Chronic. Farfense apud Murator. tom.
2. part. 2. col. 563 : Annuatim (debet) operas tres, unam ad arandum,
aliam ad metendum, tertiam ad Zappandum. Mirac. B. Simonis Eremitæ tom. 2.
April. pag. 828 : Juravit quod de anno proxime præterito de hebdomade sancta, eo
existente in quodam campo ad Zappandum, etc.Zappatore. Chron. Parmense ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 872 :
In publica concione more solito data fuerunt vexilla
vexilliferis militum, et balestrariorum, et Zappatorum per dictum dominum
Potestatem. Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 :
Habebant autem nuntium eorum fidum quendam nomine Johannem Maryonum virum
Zappatorem et vilis conditionis.