zavalchenus
Sunt et alii judices, et officiales inter
Judæos videlicet et Saracenos. Zavalchen enim Saracenorum judicat causas, dictus a
Zaval, Dominus, et Archen, id est, judiciorum. Qui Zavalchen executioni mandat
sententias a se latas, et facit citationes, et cæteras compulsiones, quæ in Saracenorum
curia imminent faciendæ. Item exercet tabellionatus officium inter eos, ita quod nullus
alius inter Saracenos facit publicum instrumentum, etc.