zoia
Zoia, in Statut. Mediolanensibus part. 2. cap. 110. idem quod Jocalia,
Exceptis Zoiellis, lapidibus pretiosis, de quibus nihil solvatur.
Anonymus in Annal. Mediolan. apud Murator. tom. 16. col. 807 : Zoiellus unus auri
pro ponendo ad visum cum robinis v. diamantibus vi. Quod præfatus dominus Comes Virtutum pater noster mittit
Valentinam consortem nostram bene Zojolatam, ornatam et jocalibus munitam, etc.
Eadem mox repetuntur.