Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

Abasa

ABASA
, In Glossis Isid. Infirma domus, quasi sine Base. Papias MS. Abso, infirma domus. Editus : Abbason. Legebat Calepinus Abaia, Abason, infirma donans. Breviloquus : Abaso, domus infirma, vel infirmi, et dicitur ab a quod est sine, et basis, id est, fundamentum. Quibus locis legendum censent quidam infima : ita ut domus fuerit depressa, nec multum edita. Verum repugnat Glossarium Ælfrici, in quo Abaso, infirmatorium, seocramannahus esse dicitur, id est, ægrorum hominum domus, uti verba Saxonica sonant. Haut immerito suspicatur Leon. Frischius in notis ad Gloss. Cangii, Abasa domus dici quasi Absa domus, id est domus ab aliis ædificiis separata, ut domus leprosorum. Vide Absus, quod idem est ac desertus, incultus.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list