abatis
dispensat.
Abatis,
media correpta, qui cum batis dividit avenam : Batus dicitur Provendre in
Gallico. Alibi : Batus in Gallico, Provender, scil. præbendarium vas, cum
quo avena distribuitur equis. Præbenda avenæ, passim in Computo Hospitii S.
Ludovici a nobis descripto in Notis ad Joinvillam pag. 108. Breviloquus : Abatis,
qui vel cum bato dividit avenam, vel alia frumenta. Unde Ebrardus Bethun : Abatis ad cœnam dat equis Abbatis avenam. Olla patella : Lixa, Cliens, Abatis, Botulus, Cocus, Esca, Batellus. Disticha Magistri Cornuti, seu Joannis de Garlandia : Sunt Anaphos, Piscina, Batos, Abatis, Cocus, Orcham. cocusf. leg.
corus, quæ mensuræ annonariæ species est apud Anglos et Germanos.
A batis, ut
A secretis, A caliculis, qui scilicet
bato præest.
abatis, ein
futermeister, qui vel quæ bestiis nutrimenta ministrat.Abatismunus, belle describitur in Bulla aurea Caroli IV. Imp. cap. 27 :
Imperatore, vel Rege ipso in sede regia,
sive solio imperiali sedente, Dux Saxoniæ officium suum agat hoc modo. Ponetur enim ante
ædificium sessionis imperialis, vel regiæ, acervus avenæ, tantæ altitudinis, quod
pertingat usque ad pectus vel antelam equi, super quo sedebit ipse Dux, et habebit in
manu baculum argenteum, et mensuram argenteam, quæ faciant in pondere
xjj marcas argenti ; et sedens super equo, primo mensuram eandem
de avena plenam accipiet, et famulo primitus venienti ministrabit eandem : quo facto
figendo baculum in avenam, recedet, et Vice-marescallus ejus, puta de Pappenheim,
accedens, vel eo absente Marescallus Curiæ, ulterius avenam ipsam distribuat.
Unde colligitur Abatiset Marescallorum munus idem fuisse. Jam vero palam et publice in magnatum ædibus avenam officialibus ac domesticis distribui solitam a Camerariis vel Senescallis, docet vetus Poëma MS.
de Parise la Duchesse:
Quant il orent mangé, el palais sont entrez, A une cheminée s'assirent lez à lez. Li Chamberlencs commence l'avoine à escrier : Qui or veut de l'avoine s'an vingne demander. Bertrandus Clericus in poemate MS. de Girardo Viennensi : Girard appelle Renér, Frere, dist-il, queuz est vostre pensez ? Sept jors toz plainz avons ci sejornez, Qu'à Karlon le Roi n'avons parlé, N'a sa Cort ne mangé ne disné, Ne pris Avaine ne denier monée. Infra : Et si ne l'ai veu ni esgardé. N'à sa cort ne mangé ne disné, Ne pris Avaine, un denier recouvré. Rursum : Li Seneschaux se prise a adrener, Il ot vestu un frec ermine cher, Et un bliaut qui ot fait entaller. Donne li ot un nouvel Chevalier, Si l'en fist plus orgoillos et fier, En sa main tinst un baston de pomer, A haute voix commença à hucher : Or à l'Avaine, Sergent et Escuier, Ou par la Croiz que requerent Paumer, Se vos me faite un petit corrocer, N'en aurois point pour Deu le droiturer.
Abbas curiæ.