abbadia
melioris catalli, aut
hereotiapud Anglos, competens domino feudali in homines suos
manus-mortuæ; at perperam omnino ut monet Garsias hac de re audiendus, de Expensis et meliorat. cap. 9. de sumptibus qui consequuntur funus, hoc est, de
Luctuosa, et Abbadia, n. 1 :
Onera enim hujusmodi aut Luctuosas aut Abbadias vocant ; quæ
duæ voces plurimum apud nos distant : longeque alia ratio juris in luctuosis, quam in
his quas Abbadias vocamus, inventa est : unde diverso jure in hoc Senatu
censentur. Et n. 84 : De Luctuosis autem quæ alio nomine Abbadiæ dicuntur
vulgari verbo et proprio in regno (Hispaniarum) alio ratio est. Est enim
Abbadia præstatio quæ datur e bonis demortui parochiani Rectori parochialis Ecclesiæ :
lectulus videlicet, vestis, vel quid aliud ; et differt a luctuosa usu forensi, quia hoc
nomine proprie intelligimus in hoc regno præstationem illam quæ datur domino habenti
jurisdictionem ; at vero Abbadia datur rectori ecclesiæ. Consulendi Jason Mainus
ad l. 57. Si res obligataD. 41. I. de Legatis 1. Toletus Quæst. 387. 388. Vide etiam Catallum et Hereotum. De hujus autem juris origine legesis Fra Paolo tract. de Benefic. versus finem, et Tract. singularem Paris. editum ann. 1683.
Abbatia, in charta Pippini Regis ex Tabulario S. Maxentii Pictav. et in primo Testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis edito a Mabillonio part. 1. Sæculi 3. Act. SS. Benedict. p. 684.