Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

laudis

LAUDIS
, Compositio, mulcta. Vide in Leudis. Locus ibi allatus, eodem sensu intelligendus quo Laudis 3.
LAUDIS
, Cithara, testudo, ex Germ. Laute, uti hoc a Lauten, Sonare, resonare, tinnire. Gallis Luth. Certe apud Fortunatum in Epist. ad Gregor. Turon. ad lib. 1. Poem. Leudus, sonum significat : Apud quos nihil dispar erat, aut stridor anseris, aut canor oloris, sola sæpe bombicans, barbaros Leudos harpa relidebat. Godefridus Viterb. part. 9. Chron. : Mira videre meat, celebri plaudente chorea,   Laude, tuba, cithara, festa canuntur ea.
Leutum
dixit Petrarcha in Testamento : Thomæ Bombasiæ de Ferraria lego Leutum meum bonum, non, ut eum sonet pro vanitate sæculi fugacis, sed ad laudem Dei æterni. Italis, Luto, et Liuto. Josephus Scaliger ad Manil. ab Arabico Allaud etymon accersit, ut et Bochartus lib. 1. de Colon. Phœnic. cap. 2. Vide Turcogræciam Crusii pag. 210.
LAUDIS
, ut mox Laudum, Sententia arbitri. Literæ Ludovici VII. ann. 1145. pro Bituricensibus, apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 10 : Quod si infra urbem aliquid forifecerint, pro Laude Baronum ipsius civitatis emendabunt. In Litteris Ludovici VIII. ibid. pag. 49. ubi istæ confirmantur pro Laude Baronum habetur Laude proborum hominum : quod eodem redit.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list