launechilde
Scaptolfus sua sponte cessit et perdonavit eis ipsos cxc.
mancos, et suscepit ab eis Launechild similiter manicias par unum. Vide ibid.
col. 930.Nos vero omnem compositionem et legem et justitiam, quæ parti
nostræ facere debet auctor ille, donamus omnia ea parti vestri Langobardorum per
Launegilt receptum a vobis exiguum. Tabularium Casauriense ann. Lud. Imp. F.
Lotharii 14 : Et in tali tenore accepimus a vobis per Missum vestrum Adegerium
Launechild caballum unum. Alibi : Unde Launegilt recepi ego Urso... a te,
Romane Abbas, pro hac mea donatione confirmanda comcam unam. Rursum : Et
recepi ego Sicelperga a te Aimerico Abbate Launegild argentum solidos quinque ipsum
memoratum donum in ipso sancto Monasterio confirmandum, sicut in lege nostra
continetur. Alia Charta donationis ann. 1051. ibid : Et pro Launegild
imputo mercedem meam, quia D. Luitprandus in suo Capitulari affixit, quia in casis
Sanctorum, aut in Synodochio Launegild impedire non debet. Alia ann. 1064.
ibid : Et sicut D. Luithprandus Rex in suo Capitulo replicavit, ego
nullum Launegild requiro, nisi remedium salutis animæ nostræ. Charta Richildæ
Comitissæ ann. 1025. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 77 : Et hanc confirmandam
promissionis cartulam, accepi ego qui supra Richalda Comitissa per Misso pars ipsius
Ecclesiæ exinde Launechild aureum annulum unum, etc. Occurrit passim hac notione
in Legib. Longobard. lib. 2. tit. 1. § 6. tit. 15. § 4. tit. 18. § 3. tit. 20. § 1. tit.
36. § 2. lib. 3. tit. 18. Launechild, sine solennitate testium, vertit. De vocis etymo, vide Somneri Glossarium Saxonicum in
Lean.