lauratum
Thoracida,
Perfecta enim devotio, hoc debet imagini,
quod et Regi. Philostorgius lib. 12. cap. 10 : Αἱ δὲ τοῦ
Κωνσταντίνου εἰκόνες, ὡς ἔθος ἦν τοῖς ἄρτι παρελθοῦσιν εἰς βασίλειαν πράττειν
ἀναπέμπονται πρὸς τὴν ἐῶαν. De eodem Constantino Lactantius de Mortibus
persecutor. n. 25 : Paucis post diebus Laureata imago ejus allata est ad malam
bestiam, deliberavit, an susciperet... suscepit itaque imaginem admodum invitus,
etc. Adde n. 42. 43. Chronicon Alexandrinum pag. 748 : Τούτῳ
τῷ έτει ἐβασίλευσεν ὁ Ἀνθήμιος, καὶ ἀπῆλθεν εἰς Ῥώμην, καὶ εἰσῆλθεν τὰ λαβράτα αὐτοῦ ἐν
Κωνσταντίνου πόλει διὰ Φερεντίου ἐπάρχου τῆς πόλεως. Concilium Chalcedonense
act. 3 : Τῶν γὰρ θείωλαυράτων ἐπ᾽ εὐτυχίᾳ οἰκουμενικῇ εἰσερχομένων,
καὶ ἐν τῇ μεγαλοπόλει Ἀλεξανδείᾳ, etc. Adde Gregorium Dialogum tom. 3. Concil.
pag. 460. Edit. 1618. et apud Baron. ann. 726.Venit autem icona supra scriptorum Phocæ et
Leontiæ Augustorum Romam vii. Kal. Maii, et acclamatum est ei in Lateranis in
Basilica Julii ab omni Clero vel Senatu : Exaudi Christe : Phocæ Augusto et Leontiæ
Augustæ vita. Tunc jussit ipsam iconam dominus Beatissimus et Apostolicus Gregorius Papa
reponi in Oratorio S. Cæsarii Martyris, intra palatium. Præterea ex septima
Synodo act. 1. pag. 483 : Εἰ γὰρ βασιλέων λαυράτοις καὶ εἰκόσιν
ἀποστελλομέναις ἐν πόλεσι καὶ χώραις ἀπαντῶσι λαοὶ μετὰ κηρῶν και θυμιαμάτων, οὐ τὴν
κηρόχυτον σανίδα τιμῶντες, άλλά τὸν βασιλέα. Vetus Interpres : Lauratis
et iconibus, quæ mittuntur ad civitates vel regiones, obvii adeunt populi cum cereis et
incensis, non cera perfusam tabulam, sed Imperatorem honorantes. Quæ verba
perperam Meursius et alii tanquam Optati laudarunt. Chrysostomus Serm. 60. in Paulum
Apost. ait, Lauratas istas præcessisse tubicines et militum catervas, gestatasque a
gerulis munde vestitis auroque ornatis. Imagines vero ita erant effictæ, quod idem
Scriptor alibi ait, ut in summitate hastæ efferrentur, et infra victoriæ, triumphi, resque
bello præclare gestæ describerentur : exceptæ autem a populis festum diem agentibus et
adoratæ : quo spectant ista ex L. 4. Cod. Th. Ne quid publ. lætit. (8, 11.) :
Sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus.Σὺν τῶν βασιλικῶν λαυράτων ἔστησαν Πρίσκου καὶ Δομεντζίας λαυράτα. Quo loco
Nicephorus CP. Καὶ ἐκαύθη εἰς τὸ ἰππικὸν, μετὰ τῆς εἰκόνας Φωκᾶ, ἥν
τινα εἰσῆγον ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ εἰς τὸ ἱππικὸν μετὰ κηραψίας ἀσπροφοροῦντες οἱ μάταιοι γὰρ
ἀνθρώπων.Lauratarumdenique usus obtinuit inter præcipua illustrium dignitatum insignia, seu Magistratuum, ante quos præferebantur in auctoritatis ac potestatis a Principe collatæ symbolum. Senator de formula Consularitatis lib. 6. Var. 20 :
Vultus quia etiam regnantium geniata obsequii pompa præmittit, ut non solum
summi judicis, sed etiam dominorum reverentia cumulatus orneris, et mox de
Principum imagine metuendus. Atque eæ sunt Imperatorum imagines, quæ inter
insignia Præfecti Prætorio cum binis cereis describuntur ac effinguntur in Notitia
Imperii. Nam imagines istas cum cereis et funalibus prælatas, supra observavimus, ubi de
Lampadariis egimus. Erant denique Laurata, vel certe
laureatas, quod adstruit locus Lactantii ex posteriori velut
laboratas, seu probe effictas, vel denique a
labrisdictas istas imagines plerique censent : et
laboratasquidem, quomodo fossas ad terminos agrorum
laboratæ, inquiunt Glossæ Basil. Alii a
labrisdictas volunt, quod osculis et adorationibus exciperentur a populis, eoque referunt quod habet Gloss. Lat. Græc. :