laudum
arbitrio, dicto, ~o [arbitratoris ]
cui ~o et arbitrio utraque pars acquieverunt
in omnibus ‥ arbitratis ‥ et pronunciatis in presenti arbitrio atque ~o(
promittentes ‥ eorum ‥ ~um dictum seu diffinicionem eis prolatum omologare(
nos ‥ ordinacioni, decreto, et ~o ‥ archiepiscopi ‥ submisimus
~um quoddam seu arbitrium edidisse
a tempore hujus ~e date
sic quod dicti arbitri seu arbitratores ferant ~um et arbitrium hujusmodi
judicamus, ordinamus, ~um facimus, et decernimus
de Laudoconcedendo civibus Massiliæ :
Si aliquis extraneus... Massiliensi...
aliquid abstulerit.... et ille qui jurisdictionem habet super debitorem vel ablatorem...
dicto Massiliensi justitiam non faciat exhiberi... Rector vel Consules ad petitionem
dicti Massiliensis Laudum concedat vel concedant sibi super omnibus rebus dicti
debitoris vel ablatoris, et etiam super rebus aliorum hominum, qui essent sub
jurisdictione illius qui deberet, et nollet dicto Massiliensi justitiam
exhibere. Annales Mutinens. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 11. col. 56 :
Mutinenses
compromiserunt se in Bononiensibus, qui tulerunt iniquum Laudum de
confinibus Mutinæ. Charta ann. 1416. ex Archivis Massil. : Super
altercationem, quæ est inter Massilienses et Flosculinos... in causa cujusdam marchæ
repræsaliarum sive Laudum laxatorum per olim Vicarium Massiliæ contra ipsos
Flosculinos. Haud satis scio an eadem notione Chronicon Siciliæ, tom. 3. Anecd.
Marten. col. 28. et 29 : Interea communi Messanenses retinentes se sub dominio
dicti Regis Caroli et nolentes in prædictis sequi vestigia prædictorum Panormitanensium
... venerunt cum hominibus et galeis partium principatus ad portum Panormi, extollentes
seu alta voce clamantes in eodem portu Laudum sive Lausum dicti Regis
Caroli.sententia arbitri. Nicol. Trivettus ann. 1293 :
Rex
Angliæ dicto eorum (arbitrorum) et Laudo sub certa obligatione se
submittet. Charta ann. 1345 : Non contra facere, vel venire de jure vel
de facto... omni Laudo, arbitrio, dito, diffinitioni, et pronuntiationi ejus,
etc. Adde Walsinghamum pag. 60. Rollandinum in Summa Notariæ cap. 6. Jo. Lucium de
Regno Dalmat. pag. 184. etc. Laudin Foris Beneharnens. Rubr.
Deus arbitresart. 1. Vide Turneb. lib. 14. Adv. cap. 12. et Alciatum lib. 1. Parerg. cap. 45. Vide Laudamentum 1.
Laudamus nos, quod Vicecomitissa recuperaret totam ipsam partem quam Bernardus
de Aviniaco et uxor sua habebant in castello de Montadino... Laudamus iterum Imbertum
reddere Bernardo de Aviciano ipsum avere, quod in ipso castello... inventum
fuerat. Bis aut ter recurrit infra.Nisi convicta culpa, quæ sit Laudata per
judicium parium suorum.In causis difficillimis, quæ per
sententiam judicum diu finiri non poterant... B. Johannes arbiter atque, ut illi
loquuntur, Laudator eligitur. Arbitros, arbitratores, Laudatores seu amicabiles
compositores, in Charta ann. 1273. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag.
275.Pro eodem consensu, Laudo, auctoritate et approbatione, etc. Los, in Lit.
ann. 1231. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 550. Pro fama vero legitur in Stat. ann.
1388. tom. 7. earumdem Ordinat. pag. 216. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph.
reg. ch. 425 : Pour diffamer l'estat d'icellui suppliant,... le clama... coup, en
reputant la femme dudit suppliant... pour ribaude ;... lequel suppliant moult doulens et
courciez du Los que lui alevoit ledit Cuvelier, etc. Ubi convicium sonat. Vide
Elogium 1.Ad majorem
utilitatem et commodiorem gubernationem communium sancimus, quod quælibet regula et
commune Cadubrii possit... Lauda sua formare ac reformare ; quibus dispositionibus et
Laudis factis, formatis et reformatis, ipsa communia et regulæ dicta Lauda teneantur et
debeant exhibere et præsentare domino vicario, etc.