absconsa
Absconsam præparet cum candela,
etc. Adde cap. 41. Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 1 :
Debet Prior cum Absconsa accensa per chorum ire, ac videre quam regulariter
sedeant. Occurrit pluries apud eundem pag. 259. 278. 280. 281 ; apud Udalricum
in Consuetud. Cluniacens. pag. 32. 95. 130. 174. 213 ; in lib. Usuum Ordinis Cisterciensis
cap. 20. 53. 68. 89. 93. 94. 100 ; in Vita S. Gregorii Episc. Armeni. n. 10 ; apud
Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico, etc. Galli Monachi Esconsesappellabant. MS. Corbeiense de Mensa Abbatis, de Thesaurario :
Debet enim
prioribus, pueris Monachis portantibus laternam et Esconsecandelam, etc. Est
enim escondre, abscondere apud Guill.
GuiartMS. :
Pierres, qui ne sont pas legieres, Grosses sont celes des perieres. Qui se vont en la ville escondre, Et font les couvertures fondre. Consa et Sconsa, Eadem notione non semel. Consuetudines Floriacensis Cœnobii :
Unus vero de infantibus in Consa a Magistro
suo præparata affert candelam accensam. Vita S. Gosuini lib. 3 :
Sconsas.... numquam prior vel Abbas habuit, nisi illam quæ omnium communis
fuit. Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 171. 331.