absus
vestito, hoc est, culto. Charta Caroli C. apud Perardum :
Terras Apsas
Absas
ubi possint seminari modii 150.perperam
aptaseditum. Tabular. Eccl. Nivernensis :
De Curte Patriniaco in villa Cosma mansos vestitos 2. ... in Possione
mansos 3. vestitos, quartus vero Absus. Charta Odonis Regis Franc. in eodem Tabul. :
In Pago Matiscensi in villa Fisciaco de potestate S. Cyrici mansos 3.
vestitos cum terra Apsa ad ipsam potestatem in eadem villa aspiciente .... de potestate
mansos tres Apsos. Tabul. Bellilocense in Lemovic. n. 95 : De terris vero
Absis, si homo aliquid fecerit, Judex recipiat quod exierit ; et si censum solvere
noluerit in Vicariis recipiant, et si reddere noluerit censum, etc. Charta
Ottonis I. Imp. in Hist. Episcop. Metensium : De qua terra sunt mansa 11 ;
5 vestita, alia vero sex manent Absa . Annotatio Arnonis Episc. tom. 2. Antiq. lect.
Canisii p. 485 : Tradidit mansos 30. inter vestitos et Apsos. Charta Caroli
Regis Burgundiæ filii Lotharii Imp. tom. 12. Spicileg. Acheriani : Colonica una
vestita, et Altera Absa, cum vercaria. - In Luciaco vercaria una Absa, etc.
Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 : De qua terra sunt
mansa undecim, quinque quidem vestita, alia vero sex manent Absa. Charta
Guidonis Pratis, pascuis,
aquis, riperiis, ribagiis, terris cultis et incultis, Absis et vestitis. Charta
Caroli III. imp. ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ : Genoliacum quoque villam
cum portu et mercato, habentem capellam et mansos inter Absos et vestitos triginta tres,
cum omnibus ad ipsam pertinentibus.
Campos, vineas cultas et incultas, seu Absas. Vide Miræi
opera Diplom. Edit. 1723. tom. 2. pag. 935. A. B.Bouquettom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 53, ea potissimum de causa, quod ex agris incultis præstatio aliqua non possit exigi. Rem haud satis attente perpendit vir doctus ; præterquam quod enim
Absusager aperte culto opponitur, in locis a Cangio laudatis, eo nomine quoque sæpius pascuum significatur, unde persolvebatur pensitatio ; sed minor, quam ex agris cultis et seminatis. Laudat ipse etiam Cangius Chartam, qua in hanc opinionem inductus est D.
Bouquet; nec idcirco sententiam mutavit, quod illa terrarum, de quibus sermo est, capacitas tantum indicatur, ut ex his verbis,
ubi possint seminari modii150, facile colligitur. Rem dirimunt Glossæ Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheimpag. 662. col. 2 :
Mansi Absi sunt, qui non habent
cultores.absusager dicitur non modo vacans, sed et prorsus incultus ac pasturæ idoneus. Charta Herivei Episcopi Eduensis in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Mansos duos penitus Absos et omni cultura destitutos, pascuis solummodo
animalium aptos. Annotatio Arnonis Episcopi : Tradidit in pago Drungoe
territorium quantumcunque possidere visus fuit, quod nunc jacet Apsum. Occurrit
porro hæc vox in veteribus Chartis, in Capitulari de villis cap. 67 ; in Chron. Besuensi
pag. 548 ; Chron. S. Benigni. pag. 370. 421. 423. 454 ; apud Baldricum lib. 1. Chr. Camer.
cap. 52 ; in Hist. Comitum Augustodun. pag. 48 ; apud Perardum in Burgundicis pag. 51. et
alibi passim.Absumfacere,
mettre en friche. Tabul. S. Dionysii de Capella in Diœcesi Bituric. charta 66. et 149 :
Noverint quod Dalmas de Iricione quasdam
calumnias in molendino de Espaleo tempore Radulfi Prioris antecessoris nostri posuerat,
pro quibus destructum, et sicut dicitur, Absatum fuerat.
Nullo modo
Abbas aut suus præpositus vim faciat hominibus per quam terra Abset et fevales sua
perdant.Si
autem ipsi ista et alia jura non fideliter peregerint, abbas feoda eorum debet Absare id
est fronen ; Gallice confisquer au profit du seigneur. Vide Absare 1. 2. 3. suo loco.
absoset incultos agros scindit ac colit. Constit. Caroli Crassi de Feudis ann. 890 :
Mansionarius 5 solidos, Absarius 30 denarios,
Bunatarius 15 suppleant.absa. Charta Caroli Regis Franc. pro Monasterio S. Andochii Augustod. apud Labeum lib. 1. Miscellan. :
In villa quæ vocatur Quintiacus,
Abbatiolam S. Germani mansorum 20, cum omnibus Abseitatibus et vineis,
cunctisque ad se pertinentibus. Alia apud Sammarthanos anno 858, ubi de eadem
Abbatia : Nihil enim amplius in eodem
prædio habebant, nisi unam vineam et terram Abseitatis.
Abscitatis, ut legitur in nova Gall. Christ. tom. 4. Instrum. col. 52. D.
Alanus et Egio
Britannorum Monarchi tempore Geraldi Abbatis S. Florentii confirmaverunt donum ejusdem
potestatis in Absiditatem redactæ, vulgo Livriacum, in pago Redonensi situm, per
genitorem eorum Gaufredum. Charta Rodmundi Episcopi Augustod. in Tabul. ejusdem
Ecclesiæ : Quæ scilicet res sunt sitæ in Comitatu Belnensi - mansi scilicet
3 vestiti, et Absiditates5,
pertinentes ad Biliniacum fiscum. Charta Aganonis Episc. Carnotensis. apud Sammarthanos :
Est quædam terra in Absiditate
redacta S. Petri, etc.Videtur autem ipsa Absitas sita esse juxta
villam quæ dicitur, etc. De vocabulorum istorum etymo ac notione non una est
Scriptorum sententia. Cæsarius Prumiensis in Glossario ad vetera ejusdem Monasterii
diplomata, mansos absosdictos ait,
quod non haberent cultores, sed dominus eos haberet in sua potestate, eosque esse quos vulgo
Vrunte, esse agrum compascuum et communem ad pascenda pecora, qui proinde non colitur ac scinditur.
le Maistrelib. 3. de Bonis Eccles. cap. 1.
Mansum absumseu
apsumopinatur esse prædium nudum et investe, sine instrumento rustico ; eoque nomine opponi
manso vestito, seu
instructo fundo, uti habet Ulpianus leg.
Instrumento D. de Instructo vel instrum. leg. Ego vero a verbo
absum, vel
abesseformatam vocem existimo, ita ut
ager absussit is in quo cultura aut semen
abest, cujusmodi sunt
squalidi agri, apud Gromaticos,
qui a cultura exierunt: et
vacantes. Nec obstat quod
apsusinterdum cum P scribatur, cum constet veteres P pro B non semel in scribendo adhibuisse, atque adeo in ipsa voce
absens, ut colligitur ex Grutero 61. 1. 436. 2. Hanc conjecturam juvat lex 11. Cod. Theod. de Veteranis, in qua
loca absentium squalida, et situ dissimulationis horrentia, non quidem vacantes terræ quæ dominos non habent, sed eæ quæ dominos habent, rerum negligentes, intelliguntur, uti viri docti censent.
abs, absque, ita ut
terra absaterra sit absque colono : Alii agrum
absumexistimant dici quod
abs se sit, id est, sibi relictus.
Apsis,
Apsum: et
novale, et novalis ager.
Absa terra,vacans, inculta.
Absus homo, qui juris alieni est, glebæque adscriptus, nec tamen ullum mansum tenet.
Absus mansus, qui non constituit prædium plenum cultumque, neque coliturjure colonico, quia homine vel quibusdam terris, sive aliis ad id necessariis est destitutus. Opponitur
manso vestito. Grimmius Antiq. juris Germ. pag. 537. Cangio adsentit et Cæsarium Prumiensem obsoletæ vocis significationem ignorasse autumat. Eichhornio hist. jur. Germ. v. 1. p. 468. absi mansi sunt qui non coluntur per colonos vestitos et
vestito, est itaque mansus quem dominus in sua potestate habebat, quem nulli colono jure colonico concesserat. Huc pertinet quod legitur in Polyptycho Irminonis Abbatis brev. 9. cap. 304 :
Habet in
Celsiaco villa mansum indominicatum Absum, ubi aspiciunt de terra arabili bunuaria
septem. Sæpissime vero hi mansi non vestiti erant, quia inculti, et e contrario
inculti quia non vestiti ; unde altera significatio cujus exempla plurima affert Cangius.
Dipl. Pictav. ann. 1085. in append. ad Polyptych. Irminonis pag. 364 : Et de ipsis
terris ubi non est statio hominum, si aliquis consuetudinarius volens ipsas terras
operari, operetur per preceptum prepositi sancti Juniani et reddat secundum
consuetudinem mensurate secundum quod habuerit de terra ut non remaneat Absa.
Vide Polypt. Irminonis brev. 2. C ; brev. 3. cap. 62 ; brev. 9. cap. 291 ; brev. 25. cap.
23. Ibidem brev. 9. cap. 304 : Pertinent ad ipsam ecclesiam hospitia V, sed tamen
Absa sunt præter unum, qui solvit ad ipsam ecclesiam denarios VI. Ibidem brev.
11. cap. 10 : mansi .... medietas est Absa. Absorum hominum et Absarum
feminarum mentio fit in Registro Prumiensi pag. 680. a : Absi homines ex nostra
familia qui infra potestatem nostram sine mansis sunt. De vocis etymo vide
Grimmium loco citato et supra In Absoluto.