absynthium
absynthium, ī, n., f. absinthium.
absynthĭum, v. absinthium.
His tribus
diebus post cymbali pulsationem, qui voluerit, bibet de Absynthio melle confecto, quod
Refectorarius ante præparavit, et posuit in cyphis singulorum.absynthiummittunt cum certis radicibus, melle, aut saccharo ; addunt alii quædam aromata ut cariophyllum, zingiberi casiam et alia id genus. Belgis multum placet cerevisia absynthio condita ; hac utuntur mane sæpius, atque etiam interdum vespere stomachi fovendi causa. Vide Pigmentum, Herbatum vinum. Hæc tantisper accedunt ad nostrum
Hipocras, vinum aromatis conditum. Absynthiatum vinum apud veteres haud fuit incognitum, nam Æl. Lamprid. in Heliogabalo cap. 21 :
Condito piscinas et solia temperavit et rosato atque
Absinthiato. Et Seneca in Suasoria pro Cicerone : Hoc si tamen recta via
consequi non potero, decipere vos cogar, veluti salutarem pueris daturus potionem
Absynthiati poculi.