accolaberta
Accolæhabitatio cum prædio, quod ab eo colitur. Chartul. S. Sulpitii Bitur. fol. 30. r° :
Confirmamus illi nostra deliberatione atque decreto omnia, quæ
prædecessores nostri loco eidem statuerunt, tam de mercatis et portubus, quam et de
urbium areis, et in villis servanda, tam in coloniis quam in Accolabertis ; ut scilicet,
sicut priores ac decessores nostri decreverunt, ita permaneant inconvulsa. Vide
Accolæ.