accolae
Accola, cultor loci in quo non est natus. Unde quidam :
Accola non propriam, propriam colit incola terram.
Ergo non habitatores, sed Accolæ sumus terræ hujus. Accola enim
temporalis diversorii spem gerit : habitator autem spem omnem atque usum suæ illic
substantiæ locare videtur, ubi habitandum putaverit.Nec ad homines suos tam ingenuos, quam et
servientes, seu Accolas ipsius Monasterii distringendum. Antiquitates Fuld. lib.
1. trad. 39 : Una cum domibus, ædificiis, Accolabus, mancipiis. Ita apud
Marculfum. lib. 1. form. 13. Hinc restituendum constat pariter Accolabus, in Trad. 27. pro
accolabiis, unde Spelmannus
Accolabiumperperam confinxit, pro domo rustica quam Accolæ habitant : quippe his locis
Accolabus, idem valet ac
Accolavis, seu
Accolis.
Ingenui. - Accolæ præfatæ villæ, commanentes in ipsa
villa, debentes omnes dies 9. aut den. 4. - Forenses homines debentes
unusquisque denarios 4. Servi vel ancillæ intra villam.De uno quoque manso ingenuili exiguntur
6 denarii, et de servili 3. et de Accola unus, et de 2 Hospitibus 1.
Tabularium S. Remigii Remensis : Theutbertus et Hrodoernus ingenui tenent
Accolam 1 : arant mensuras, et corrogant, ut ingenuiles mansi... est ibi
aspiciens Accola 1. et est in Concia villare... habet et ipsa Accola campos 2. habentes
map. 6. Alibi : Sunt ibi Accolæ 2 ; una solvit sol. 2.
pullos 2. altera den. 12. Ibidem : Sunt mansi ingenuiles 45. serviles 32.
Accolæ 2 ; donant annis singulis speltæ modios 545. ordei mod. 1045.
etc.Accolavi, Accolæ. Marculfus lib. 2. form. 41 :
Quidquid
reliqui Accolavi vestri faciunt, nos reddere spondimus.
Accolani.
Et quod
vobis ex hoc legitime redditur, terræ debetur, sicut reliqui Accolavi nostri
reddunt.Tam in terris, mansis,... accolabus, merito
Accolanarum, vineis. Ubi meritum Accolanarum, est reditus domus rusticæ, nisi legendum sit
accolavorum.
Ipsa vero loca una cum
colonis, Accolanis, servis, libertis in ipsa loca commanentes, et cum omnes adjacentias
ad se pertinentes, etc.Una cum omni facto
Accolonorum et servorum, quidquid in jam dicto agro nos videmur possidere, et ad nos ex
qualicumque attracto pervenerit, totum cum omni integritate ad jam dictam Ecclesiam S.
Salvatoris, et Monachis præsentibus et futuris, per succedentium vices
volo.