adalingus
Nobilemet natalium splendore illustrem quempiam significant ; ab
Nobilis, quam etiamnum usurpant Germani eo significatu. Gloss. Keronis,
Nobilibus, Adelem. Lex Angliorum et Werinorum tit. 1 :
Si quis Adalingum occiderit, 600 sol. comp. qui liberum occiderit,
etc. qui servum occiderit, etc. Ita tit. 2. 3. 4. et 5. ubi trifariam hominum
conditionem apud Saxones distributam observare est in Adalingosseu Nobiles,
Liberos et Servos. Quod firmatur ex Nithardo lib. 4. c. 2. :
Saxonica gens
omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt
qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur : Latina vero lingua hoc sunt
Nobiles, ingenuiles, serviles.
In loco qui dicitur Ethelingaege, id est Nobilium insula, Math.
Westmonasteriensis et Bromptonus habent, Ethelingheyet
Ethelingeie, quod interpretatur insula Nobilium. Nec dubium quin ab hac voce formata sint Anglosaxonica illa vocabula appellativa,
Ethelredus, Athelunus, Ethelbaldus, Ethelulfus, Ethelstanus, Regum Anglosaxonum familiaria nomina.
Adelinqeffictam vult ex
Athel, nobilis, et
Ling, imago ;
quæ conjunctæ, inquit,
sonant nobilis imago. Ab Edwardo hausit quæ habet in hanc sententiam Bromptonus pag. 907. Verum Spelmannus auctor est Saxonibus in more fuisse patrio nomini
Lingsubjungere, cum vel filium, vel juniorem denotare vellent, verbi gratia,
Eadmundling, pro filio Eadmundi : indeque plerasque Arctoas nationes terminationem istam retinuisse in nominibus appellativis, quæ earum originem designabant. Unde
Salingidicti a
Salafluvio, a quo profecti ;
Nordalingi, quasi filii aquilonis ;
Easterlingi, quasi soboles Orientis. Vid. Cluverium in Germania antiqua lib. 1. cap. 15 et Besoldum in Dissert. de Ord. equest. pag. 4.
Adelingos, Regum præsertim filios et hæredes. Leges Edwardi loco citato :
Rex vero Edwardus
Edgarum filium eorum secum retinuit, et pro suo nutrivit : et quia cogitabat hæredem eum
facere, nominavit Adeling, quem nos dicimus Domicellum. Sed nos indiserte de pluribus
dicimus ; quia Baronum filios vocamus Domicellos, Angli vero nullum nisi natos
Regum. Leges Hoeli Boni : Urchrichiad, i. Edling, qui post Regem habet
succedere, etc. Certum autem Regum filios Adelingosvocitatos. Ita apud Simeonem Dunelm. de Gestis Angl. ann. 866.
Elfredus, id est, Clito Adeling. Apud Henricum Huntindon. lib. 5 :
Beorthsigt filius Brithnodi Adeling. Et lib.
6 : Quidam Anglorum Eadgar Adeling promovere volebant in Regem. Charta
Ælfrici Regis in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 203 : Ad insulam Clitonum quæ
Anglice usitato nomine Aedlingaeg nuncupatur. Unde colligitur Clitones et Adalingoseosdem esse. Adde Ordericum Vital. lib 12. pag. 855. 869.
Omnes Reges illi fuerunt Adelingi, id est, de nobili prosapia, quæ apud illos
dicitur Adelinga.