agentes
Agentes
Potentum in Concilio Aurel. IV. cap. 26. qua notione usurpant Fortunatus in Vita S.
Radegundis cap. 34. et Baudonivia in Vita ejusdem S. Radegund. cap. 6. Agens domus,
apud Gregor.actorlib. 9. cap. 35.
Agentes et
ministri Monasterii, in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 687. Agens
Regis, in Charta Odardi Dom. Harnensis anno 1328 : Et se en ce cas li dis
Sires, ou si hoirs estoient defaillans de faire de ce bonne Iustice, lidis Maires et
Iurés se pourroient traire et doloir à l'Agent du Roy, et par l'Agent du Roy lidis Sires
et si hoirs seront contraint à faire justice du meffait, etc.Actioinde appellatur. Gregor. Turon. lib. 6. cap. 19 :
Mittit nuncios Comitibus, Ducibusque et reliquis
Agentibus, ut collecto exercitu in Regnum Germani sui irruerent. Marculfus lib.
1. form. 11 : Ille Rex, omnibus Agentibus, etc.Magisterianietiam appellati, quod sub Magistro officiorum militarent.
Eos enim, quos nunc Agentes in Rebus, vel Veredarios appellant,
veteres Frumentarios nominabant. Ejusmodi Agentium in rebus passim mentio apud
Scriptores, quos laudat Jacobus Gotofredus ad tit. Cod. Theod. de Agentibus in rebus, ubi
copiose de eorum munere, scholis, et privilegiis.