agentiamentum
Item fuit dictum, quod dictus nobilis
Helias Fabri dabit pro osculo seu Agensamento dictæ Andreæ futuræ suæ sponsæ 20. libras
in casu prædecessus, etc.
Consuetudo est Tolosæ seu usus, quod mulieres transductæ per maritos ipsis
viris præmortuis lucrantur, et debent recuperare de bonis ipsorum maritorum dotes et
donationes propter nuptias seu Agentiamentum, ubi constat de Agentiamento et de
donatione propter nuptias.Augmentumpromiscue usurpari videntur, in Consuetud. Tolos. hic et in voce Augmentum laudatis, quod in Charta mox proferenda diserte legitur ; quanquam non ejusdem significationis esse putent viri legum peritissimi. Ut ut est
Agentiamentumproprie est Donum propter nuptias, quod, præmortuis maritis, uxores repetere possunt ex anteactis pactionibus ; unde
Agentiamentum, Agencement, dicitur, a Gall.
Item legavit et reliquit dictus testator honestæ mulieri
Agneti Ameliæ uxori suæ 1500. francos auri ;... et hoc in solutionem et satisfactionem
dotis suæ, et Agenciamenti, et suorum serviciorum, et omnium aliorum in quibus ipse
testator eidem uxori suæ teneri posset. Instr. matrimonii ann. 1472. ex Tabul.
Flamar. : Etiam assignaret (Petrus de Langlada) in et
super omnibus et singulis bonis et rebus suis... dictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ
futuræ, in augmentacione et Agensiamento prædictæ dotis superius expressatæ, videlicet
summam quatuor scutorum auri... Assignavit prædictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ
futuræ,.... in augmentacione et Agenciamento prædictæ dotis superius datæ et constitutæ,
et pro subportando honera dicti eorum matrimonii, videlicet dictam summam dictorum
quatuor scutorum auri. Ubi Agentiamentum, idem prorsus est quod
Augmentum dotis. Vide in hac voce.