ambarium
barrisseu repagulis constructum atque a
liciisdistinctum. Stat. Avenion. ann. 1243. ex Cod. reg. 4659. cap. 80 :
Nec etiam extra civitatem habeat vel faciat aliquis fimoratium in Ambarratiis,
liciis, vallatis, etc. Ibidem cap. 81 : Item. Statuimus quod de liciis,
vel prope licias per cannam, vel de Ambariis, vel de staribus, lapides vel terra non
accipiantur, sine consensu curiæ. Rursum cap. 100 : Statuimus quod
auvallata, liciæ et majora fossata usque ad Ambarrium, et de Ambarrio usque ad majus
Ambarrium, mensuretur totum tenementum communis undique circa ambitum civitatis, et in
extremitatibus auvallatorum ponantur termini apparentes. Inventar. MS. ann.
1366 : Vendidit Bernardo de Borda hostiario dom. nostri Papæ quoddam hospitium
suum, cum locas sibi contiguo, situm extra Ambarria civitatis Avinionensis in via crosa,
etc. Charta ann. 1340. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 180 : Quoddam
hospitium.... situatum in Ambarris Condomii. Quo ultimo loco idem videtur esse
quod Barrium. Vide in hac voce, et infra Anambarium.