amplum
De amplo, Gall.
Habeant
medium pedem de Amplo, et unum durnum de spisso.... Columpnæ quæ appellantur de paiella,
habeant unum palmum de Amplo et tres digitos de spisso.Amplum ensis, qua parte latus est, Gall.
Ipse Raoletus de Amplo ensis sui dictum Petrum desuper
humeros percussit.Novale, Ager, qui de novo in cultum redigitur, sicque ab usu publico sequestratur. Correct. stat. Cadubrii cap. 80 :
Sancimus quod aliqua
persona, cujuscumque conditionis existat, non audeat neque præsumat facere, nec fieri
facere aliqua Ampla aut novallia, sine expressa licentia regulæ, in quam dicta Ampla aut
novallia facienda posita essent. Et si aliqua novallia aut Ampla fuissent facta in
damnum et præjudicium alicujus regulæ, et sine ejus expressa licentia, quod non
intelligantur esse Ampla neque novallia, et quilibet de regula possit et valeat
pasculare et pasculari facere in talibus locis licite et impune ; quæ Ampla et novallia,
ut supra, nullatenus fieri possint sub pœna librarum viginti quinque Pap. et Ampla ipsa
et novallia sint in correctione officialium et maricorum. Vocis origo ab
Ampliare, quia sic cultura ampliatur.