Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

anatas

ANATAS
,
Anathe
. Formula 136. ex Lindenbrogianis : Me gravis necessitas et Anatas pessime oppresserunt. Papias : Anathe, sollicitudine, cura. Vox forte Longobardica : quamquam non desunt, qui a Græco ἀνία, dolor, mœstitia, deduci posse putant. Alii ab Anitas, senectus, γραότης, ut exponitur in Glossis Isidori et Græco-Latinis : quippe ut est apud Ausonium : ........... Ipsa senectusObjicit innumeris corpus lacerabile morbis. Festus ait : Anatem, morbum anuum dici, id est, vetularum, sicut senium, morbum senum. At Joanni de Janua, Anates, tis, est morbus, qui solet ano, id est, culo evenire, sicut contigit Philistæis. Denique in Catholico Armorico Anes, Gall. Mesaise redditur. Lud. Lc Pelletier linguæ Armoricæ peritissimus, asserit vocem Anes Armoricis ignotam esse, nullamque habere cum Armorica dialecto cognationem, atque pro Mesaise Armoricos uti voce Diez, non Anes. Vox Anatas et Anathe ad Teuton. Ande, Ante, ira, zelus, mœror, immo quicumque animi affectus pertinere videtur, unde etiamnum habemus verbum ahnden, vindicare et ahndung, vindicta. Adel.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list