annuale
Annale, Anniversarium, officium scilicet Ecclesiasticum, quod pro defuncto aliquo, die ejus obitus recurrente, in Ecclesia quotannis celebratur.
Oblationes pro
defunctis, pro natalitiis Annua die facimus,Annuale, anniversarium ; Galli Annovale, apud Joan. Villaneum lib. 1. cap. 22. Charta ann. 1078. apud Fr. Mariam in Mathildi Comitissa lib. 3 :
Hanc conditionem Episcopo imposuimus, ut Annuale, vel anniversarium matris meæ
Beatricis honorifice celebretur. Crebro Occurrit.Ita ut in tribus diebus ante
ejus Annualem,... omnes generaliter Sacerdotes... Missam cantent.Quando celebrabitur in dicta ecclesia pro
defunctis ibidem sepultis missa, anniversarium, Annualia, trentenæ, totum
emolumentum.... erit commune. Annieux, eadem notione, in Charta ann. 1332. ex
Chartul. S. Martini Pontisar. : Pour chanter et faire solempnelment lesdiz Annieux,
etc.Tricenarium,
septenarium, Annuale vel quodlibet pretium pro Missa nominatim vobis oblatum nullatenus
accipiatis.Annuale majus, Annuale minus, semi-annuale.
Annualia quoque regalium Abbatiarum, aliaque multa
nobis donavit, precibus scilicet D. Stephani de Garlanda Archid. Paris. ut est
in eodem Necrolog. 2. Id Januar. Charta Roberti Abbatis S. Victoris Parisiensis in M.
Pastorali Eccles. Paris. lib. 20. cap. 85 : Super eo quod dicti Religiosi dicebant
se debere percipere Annuale in pane et vino, ubicumque
decederent socii D. Episcopi Parisiensis, etc. Charta Joan. D.
Castrivillani ann. 1260 : Volo quod Prior de Marmissa... habeat Annualia
Canonicorum decedentium, etc. Charta Henrici Abbatis, fratris Ludovici VII.
Regis Franc. in Annalib. Monasterii S. Victoris 1. vol. : Beneficium autem
supradictorum Annualium Ecclesiæ B. Victoris hoc modo collatum est, ut per annum
redditus præbendarum Canonicorum decedentium Ecclesia S. Victoris ex integro habeat,
etc.Ex dono piæ memoriæ domni Stephani Episc. et nostro in
hac nostra B. Mariæ Ecclesia præbenda una, in Ecclesia S. Marcelli præbenda una, in
Ecclesia S. Clodoaldi præbenda una, in Ecclesia S. Martini de Campellis præbenda una.
Ita scilicet quod Canonici S. Victoris in singulis supradictis Ecclesiis ad servitium
earumdem Ecclesiarum singulos vicarios ponant. Item ex dono prædicti Episcopi Annualia
Canonicorum omnium prædictarum Ecclesiarum, ita scilicet, ut quocumque modo quilibet
Canonicus earumdem Ecclesiarum præbendam suam relinquat, vel quocumque modo præbenda de
una persona in aliam transeat, Ecclesia S. Victoris ejusdem præbendæ reditus per annum
ex integro habeat, et nullum super hoc ex debito aut Ecclesiæ aut defuncto præter
anniversarium exsolvat obsequium. Diploma Odonis Prioris S. Martini a Campis :
Ecclesia vero S. Victoris, quæ in præfata B. Mariæ (Paris.) Ecclesia
Annualia præbendarum habet, hujus ipsius præbendæ, quæ nobis data fuit Annuale suum ex
integro habuit. Sed quia de eadem præbenda, quæ Ecclesiæ S. Martini in perpetuum data
erat, jam de cetero Ecclesia S. Victoris Annuale habitura non erat, sic, ne hoc dono
nostro Ecclesia S. Victoris læderetur... statuimus, ut Ecclesiæ S. Victoris pro
recompensatione Annualis supradictæ præbendæ, per singulos annos in festo S. Paschæ
decem solidos persolvamus. Plura etiam his consona leguntur in Tabulario S.
Clodoaldi, ex quibus patet, non solum Canonici defuncti præbendæ reditum annuum, sed etiam
cujusvis præbendæ quoquo modo vacantis aut de una persona in aliam transeuntis, ad
Ecclesiam S. Victoris pertinuisse. Quod si præbenda data esset Conventui integro, qui
neque moritur neque mutatur, tum Ecclesia S. Victoris erat annuo censu compensanda, ut
liquet ex laudato Odonis Diplomate, et aliis duobus Instrumentis, quæ apud Martenium
videre est col. 226. et 227.Annuus, Gall.
Madox. Formul. Anglic. pag. 108.