antefactum
Lucrum donationisnuncupatur, in Actis MSS. notarii Senens. ad ann. 1285. ex Cod. reg. 4725. fol. 62. r° :
Omnes massaritias meas,
ubicumque sunt, dictæ uxori meæ pro dotibus suis et Lucro donationis ; et quicquid plus
valent ultra dotes et Antifatium relinquo dictæ uxori meæ. Charta ann. 1198.
apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 3. pag. 1192 :
Manifestus sum ego Symon quondam Guinithi quia per hanc cartulam Antefacti nomine
et propter nuptias, dono et trado tibi Sobiliæ sponsæ meæ et filiæ Sardi, videlicet
masium unum, etc. pro qua donatione ego Symon confiteor me recepisse meritum seu
launelchid a supradicto patre tuo Sardo anulum aureum. Stat. civit. Genuæ lib.
5. cap. 19 : De Antefacto. Præmortua uxore, maritus ipso facto lucretur de dotibus,
quantum ipse constituisset pro Antefacto uxoris : et pariter præmortuo marito, uxor
lucretur ipso facto de bonis mariti Antefactum constitutum. Quod si Antefactum non
fuerit constitutum, lucrentur ad invicem quantum medietas dotium, si fuerint de libris
ducentis, et ab inde infra ; si vero fuerit supra libras ducentas, Antefactum sit, et
intelligatur de libris centum et non ultra. Antifactum, in Stat. Placent. lib.
3. fol. 29. r° : Non possit (mulier) vivente marito, petere solutionem
Antifacti vel sponsalia largitatis. Occurrit præterea Quod nulla
mulier consequatur donationem propter nuptias, vel Antifatum , si, etc. Vide
etiam Augmentum dotis.