arcusbusus
Narravit nonnullis, me adhuc puero audiente, avunculus meus magnus, se
vidisse quemdam qui tormenti bellici, quod vulgo Arcumbusum appellant, periculum facere
tentaret, apposita prope murum Ecclesiæ, ubi arca B. Amati sita est, satis temere
tabula, ut in eam ictus dirigeretur ; incusantibus vero eum nonnullis, ne eo ubi corpus
B. Amati esset jacularetur, respondisse ferunt nihil sibi cum B. Amato, admisso igne
pilam ferream retro murum ad aream ubi nunc prætorium est abiisse, ibique
inventam.