arenae
arenis, in quibus pugnabant gladiatores. Salvianus lib. 6. de Gubern. Dei :
Colitur namque et honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in
Theatris, Neptunus in Circis, Mars in Arenis, Mercurius in Palæstris.
Fredegarius Scholast. cap. 65. de Heraclio Imp. : Fuit pugnator egregius : nam et
sæpe leones in Arenis et inermis plures singulus interfecit. Aimoinus lib. 3.
cap. 1 : Treveris in Arenis civitatis præsidio locato conatibus ejus
restiterunt. Ratherius Veronensis Episcopus in Qualit. conject. de Veronensi
Amphitheatro : Ipse in Circum, quod Arena dicitur, ob custodiam mansitaret.
Testantur Panvinius, et Hieronymus d'alla Cortelib. 1. Hist. Veronensis, Amphitheatrum Veronense etiamnum
Arenasappellari. Historia Trevirensis pag. 208 :
Civium pars aliquanta in Arena civitatis, id est, Amphitheatro, quam munierant,
liberata est. Arenarum Nemausensium mentio fit in At ubi feroces nostrorum animos sustinere non
possunt, intra Arenas (Nemausenses) quæ validiori muro antiquioribus
ædificiis cingebantur, se muniendos includunt. Charta Aldefonsi Regis Aragonum
et Bernardi Atonis Vicecomitis Nemausensis ann. 1179 : Civitatem de Nemauso... et
castrum et fortitudinem de Arenis, quæ prope eandem civitatem constituta est.
Versus antiqui in Arnaldum Episcop. Nemausensem : Hic locus insignis fuit urbs habitata maligais Gentibus, unde ruit quod scelerata fuit. Carolus hanc fregit, postquam sibi marte subegit, Ob Saracenos, quod tueretur eos. Cum Nemausenas exuri jussit Arenas, Aptas præsidio perfidiæ populo. Nomen etiamnum retinet, ut testatur Poldus Albenas, qui, uti hodie etiamnum
visitur, ejus figuram exhibuit in Antiquitatibus Nemausensibus. Menardin Hist. Nem. tom. 7. quem consule.
Arenarum Petracoricensiumsub. ann. 1157 :
Sub hoc Boso Comes Petracoricensis super locum Arenarum Petracoricensium excelsam
turrim exædificavit. Occurrit etiam castrum ArenarumMassiliæ in Charta ann. 1152. apud Guesnaium in Annalib. Massil. ann. 1288. num. 13.
castrum Arearum, Gall.
Arenarum; cujus erroris auctor est Guesnaius.
de la fosse des Arenes de Bourges.
Unde conficitur, amphitheatrum olim ibi extitisse. Arenas Remensescommemorat Marlotus in Metropoli Remensi lib. 1. cap. 5.
Parisienses ante S. Victorem Charta
ann. 1284. in Hist. Academiæ Parisiensis tom. 3. pag. 238.Mox igitur Proconsul jussit Arenam parari, et eos ad ursos
ferocissimos tradi. Ubi Metaphrastes ab eodem editus : novi Hospitalis pauperum, quod
situm est in Arenali de Gerunda.Villam quoque sui juris
Prisvillare, et Arenam cum portu et piscatura ... contulit.Arenaibi intelligi posse videtur de iis sabulosis et arenariis collibus, quas
Dunesappellamus. Et sane eo sensu occurrit in Charta Theoderici comit. Flandr. ann. 1159. ex Chartul. S. Bertini pag. 63 :
Per successiones itaque et intervalla temporum, ex nimio flatu
ventorum, quandam prædictæ terræ partem discurrentes Harenæ cooperuerunt. Præcepi igitur
partem illam saisiri, suggerentibus michi hominibus meis, quod transire debeat in jus
meum quicquid discurrentibus harenis coopertum est. Conveniunt me sæpius abbas et
monachi, clamant, queruntur possessiones suas contra omnem juris æquitatem sibi
auferri... Tandem victus precibus abbatis,.... recognovi abbati jus suum, et Dunas, quas
infra terminos fundi sui saisieram, ei reddidi. Hinc nostris olim Arayne, pro Glarea, Gall.
Et par ladite informacion avoit esté trouvé lesdits lieux estre en totalle
ruyne et décadence ; et que par chacun jour les Araynes et gravois se accumulent au lieu
où est le cours de l'eaue. Sed et pro loco, unde Arena eruitur,
Gall. Item s'il est aucuns qui face ouvreir par devant Herrayne d'autruy par stampe, ou
par encombrier de source d'eawe pour telle Herrayne à empireir, etc. Ubi
Araynenon semel legitur.
Dum necessario cum sæcularibus pro Ecclesiæ aut
monasterii negotiis, aut alias fuerit loqui necessarium, in Capitulo vel in locis extra
Arenas Claustri constitutis pertinenter accedent.Namque Dicarchææ translatus pulvis Arenæ Intratis solidatur aquis, durataque massa Sustinet advectos peregrino in gurgite campos. Bulla Clementis IV. PP. ann. 1265. tom. 9. Spicilegii Acheriani pag. 226 :
Et omnem materiam ad ædificia opportunam, puta lapides, Arenam, quæ Puteolana
vocatur, cæmentum, et similia. Vide Puteulanus.