arenga
Arenga est apta et concors verborum sententia, quæ ponitur post
salutationem in privilegiis arduorum negotiorum. Chronicon Windesemense in
Proœmio : Prolixis igitur Arengarum interlocutionibus postpositis, etc.
Utitur etiam Rollandinus in Chronico lib. 3. cap. 15. Nota sunt, quæ Accursius de Legibus
et plebiscitis ridicule scripsit, ubi populus (ita enim loquitur,) pulsabatur
cum campana ter, Ad Harangam, Ad Harangam.