arno
Aquilæ Antistiti Albinus ; posterior vero : Dulcissimo
fratri et sanctissimo Præsuli Aquilæ. Hinc factum, inquit Mabill. in Actis SS.
Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 64. ut ad annum 717. scripserim Aquilam hunc
distinguendum esse ab Arnone. Quem locum cum legisset vir doctus domnus Landoaldus de
Kimpen, Monachus Elnonensis, amicus meus, monuit me sibi videri Aquilam non alium esse
ab Arnone. Germanicum seu Flandricum nomen esse Arnout ; ex quo ducta synonyma
Arnulphus, Arnoldus et Arno seu Arnonus ; addita aspiratione Germanis et Flandris
familiari, fieri Harent : quæ vox Aquilam significat. Similia habet Molanus
ad diem 16. Augusti, ubi de S. Arnulpho. His aliisque consideratis adductus sum, ut
credam Arnonem et Aquilam unius et ejusdem esse nomen duplex, alterum Germanicum,
alterum Latine redditum pro more illius ætatis. Rem firmat Ælfricus in
Glossario, et Somnerus in Dictionario Anglo-Saxonico, quibus