arseverse
Arse Versescribebant veteres in ædium foribus ad avertendum incendium. Festus :
Arse verse, averte ignem
significat. Tuscorum enim lingua Arse, averte, Verse, ignem constat appellari : unde
Afranius ait : Inscribat aliquis Arse verse in ostio. In hoc versiculo
ostenditur superstitio veterum, qui ad deprecandum incendium inscribebant in ostio nescio
quid, quod ad eam rem faceret, ut est apud Plinium : Etiam parietes incendiorum
deprecationibus conscribuntur.