arsina
si ~e vel alia maleficia clam fiant
BelpinMilitis ann. 1218. qua vendit villam
de Piin Ceritania :
Et ostem, et cavalcatas, et seguis, et cucucias,
et exorquias, et homicidia, et intestationes, et Arsinas. Ita non semel in
Chartis aliis, quas in verbo Cuguciadescripsimus. Charta ann. 1312. in 48. Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ex Tabul. Regio n. 134 :
Si Arsinæ, vel incendia vel
alia maleficia facta fuerint in dicta villa, etc. Ubi incendium, vel crimen incendii, seu potius cognitio de crimine incendii, quod nostri
Arsinvocabant, ut colligitur ex his, quæ habent Hemeræus in Augusta Viromand. pag. 944. et Vassorius in Noviomensi Historia pag. 294.
Arsisetiam dicebant : nam Ecclesia S. Petri, quæ
des Arsisdicitur Parisiis,
de Arsionibusnuncupatur in Tabulario Monasterii S. Petri Fossatensis fol. 1. Vide Haræum in Castellanis Islensibus pag. 142. 143.
Faire arsons, incendia excitare, in Charta
vernacula Joannis Regis Angliæ apud Willel. Thorn. pag. 2481.Item si Arcinæ, vel alia maleficia
occulta facta fuerint in dicta bastida, vel honore, etc.de Veneratione Ecclesiæ:
Quia quidam Clerici Ecclesias sic exponunt supellectilibus, et
Arsinis ipsius, et etiam
alienis ut potius domus Laicorum, quam Dei basilicæ videantur : idcirco
firmiter prohibemus, ne ejusmodi supellectilia seu Arsinæ in Ecclesiis admittantur, nisi
propter bellum, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes,
etc.