arverium
Famuli vero Abbatis et Monachorum, qui sunt de pane et cibo
eorum in Curia S. Michaëlis simili modo, sola manu se purgabunt, et justitia erit
Abbatis, nec unquam pro Arverio vel sine testimonio alicui famulorum meorum
respondebunt. In Fontibus autem et in Verleio,... si quis aliquem percusserit, sanguinem
et justitiam omnem Abbati et Monachis concedo, Arverium, et omnem occasionem condono,
libertatemque omnibus hominibus. Occurrunt eadem verba in Charta alia 1179.
Henrici Augensium Comitis. Ar-wirBritannis est verum, æquum et justum, unde forte dictum fuit
Arverium.