ascendens
ascendens (ads-), entis, P. a., v. ascendo fin.
Et quia
scivit quod antiqui magnates respiciebant Ascendens, cum volebant condere civitates, et
faciebant ipsimet arvum cum aratro, quo circumdabant civitates, unde dictæ sunt urbes ;
incœpit et ipse designare hanc suam novam civitatem signo arietis Ascendente : tum quia
signum est Martis qui dicitur Deus belli : tum quia erat Libræ Ascendenti contrarium in
occasum quod est signum Veneris, qui planeta Parmæ dicitur, et esse fortuna ejus. Quasi
per hoc forsitan cogitaret, quod Parmensium fortuna, quia oppositi erant ei, tenderet in
occasum : in Astrologis namque et iis quæ subtilitatem Astrologicam imitantur, primum
operanti, et septimum adversario datur. Sed puto quod non notavit quartum ab Ascendente
fuisse Cancrum : quartum enim ædificia, domos et civitates designat, et sic civitas sub
tali Ascendente incœpta cancrizare debeat.