Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

ascetae

ASCETAE
, Monachi qui virtutem, continentiam, ac vitam angelicam excolunt. Non tam monachi, præsertim in primis Christianismi seculis, quam quivis Christiani strictioris vitæ, ac sacris pietatis officiis vacantes, quique in iis sedulo se exercebant, ut olim Athletæ in arena, quos et ἀσκητὰς Attici vocabant, ut est apud Erotianum in Lexico Hippocrat. Hæc noster in Glossar. med. Græcit. quem consulas, voce Ἅσκησις. Gloss. Lat. Græc. Cælibes, Ἅγαμοι, ἀσκηταί. Aliud Glossar. MSS. Reg. Cod. 930. ἀσκητής, ἐγκρατής, continens. Tertulliano de Præscript. cap. 14. Exercitati dicuntur : ἀσκηταὶ καὶ τῆς άρετῆς φροντισταί, Basilio. M. τὸν ἀσκητικὸν αἱρούμενοι (et ἑλόμενοι) βίον, lib. Synod. Eorum vita ἄσκησις appellatur S. Athanasio in Vita S. Antonii, γυμνασία μοναχική Isidoro Pelusiotæ lib. 1. Epist. 92. Sub hac autem exercitatione comprehendit Philo lib. 3. Allegoriar. Legis, τὰς ἀναγνώσεις, μελέτας, θεραπείας, τῶν καλῶν μύημα, ἐγκράτειαν, τῶν καθηκόντων ἐνέργειαν, etc. Christophorus Angelus lib. de Statu hodierno Græcorum Græce edito Londini ann. 1619. cap. 26. et seqq. triplicem esse ait apud Græcos Monachorum ordinem, μοναστικόν, ἀναχωρητικόν, vel κελιατικόν, et ἀσκητικόν, additque ἀσκητὰς eosdem esse cum Eremitis.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list