attroncare
Attroncatusdicitur qui facta truncorum lustratione apud se habere arbores succisas deprehenditur ejusdem modi, qualitatis, etc. quorum sunt trunci lustrati.
Si aliquis servientium domini... aliquem invenerit in nemoribus suis abbatantem,
pro forefacto illo equi, boves, et biga, qui ibi inventi fuerint, erunt in voluntate
Domini. Si vero ita esset, quod ipsum, qui abbatavit in dictis nemoribus, infra leucam
bannatam inveniret, ipsum per Scabinos, si posset, Attroncaret ; et si Attroncare
posset, equus, boves, et biga, qui ibi deprehensi essent, erunt in voluntate domini.
Ille vero qui collo portabit, si in dictis nemoribus deprehensus fuerit et Attroncatus,
sicut supra diximus, forefactum illum per 60. solidos emendabit.