autentus
Autenticus, quomodo etiam habetur in Legibus Norman. mox laudandis ex Cod. reg. 4651. ubi in versione Gallica legitur
Autentiques; qua voce Nobilis, qui feudum francum tenet, significatur, idem itaque quod
Authenticus. Vide in hac voce.
De personis autem Autentis, videlicet qui tenent francas
serjanterias, vel qui per armorum servicia feoda sua deserviunt, etc. Vide Authenticus 1.De laude disciplinæ... viii. De
tonis octo... x. De Autentu proti. xi. De plagis proti.
xii. De Autentu deuteri. xiii. De plagis deuteri.
lentius vel celeriusscribendum Altius ; monente D.
Le Bœuf. Appellationis ratio sequitur in
Authentici Toni.
Sed neque melos musicum terminata antiphona in ultima
syllaba protelatur juxta rationem Autenticorum sonorum, etc.Quorum
(tonorum) apud nos nomina a primo usque octavum ex ordinis sui
auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est, i. iii. v. vii.
Græco eloquio Authentici vocantur, eo quod cæteris, videlicet ii. iv. vi.
viii. quasi quadam magisterii auctoritate præesse videantur. Authenticum namque
auctorem sive magistrum sonat.P. de Vaqueriis juratus dixit, quod ultima die Sabbati
mense Aprilis P. de Areolis et W. Palaridus venerunt ad domum suam, qui sub Autentu quod
vellerint emere roncinum ejus, ad ultimum locuti sunt et (ei) in hunc
modum, etc.