autericium
Auditorium?
Incipit
notitia quem hominem in causa sua repellavit. Notitia qualiter veniens illi Andecavis
civitate ante venerabile vir illo Abbati vel reliquis quam plures bonis hominibus, qui
cum ipso aderant, cujus nomina vel scriptiones atque signaculum subter tenentur inserta,
interpellavit aliquus homines his nominibus illus et illus, dum dicerit quasi vinia sua
in loco nuncupante illo, malo ordine pervasisset : quia ipse illi et illi taliter in
responso (dederunt) quod auctori habebant legitimo nomen illo majore quia ipsa vinia ad
eos dedissit. Sic ab ipsis viris illi fuit denunciatum, ut die illo Andecavis civitate
ipso illo in Autericio præsentare deberit : se hoc non faciebat, cum legis beneficio
ipso illo de ipsa vinia revestire deberet.