baderius
Sergent messier. Libert. villæ novæ
Statuimus et ordinamus, quod
Baderius seu maynerius curiæ dicti loci... non levet nec levare debeat de labore suo, de
aliquo gagiamento,... nisi duntaxat duos denarios Viennenses. Libert. novæ
bastidæ de Avoyann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 62 :
Item dicti
consules habebunt potestatem eligendi annis singulis Baderios sive messegerios, homines
bonæ famæ, ad custodienda blada, vineas, etc. Banderius vero in facto banni credetur suo
juramento, quantum ad pœnam levandam. Vide supra Baderia et Messegaria.In festo B.
Nicolai, in quo solent parochiani festivare, ei, ut vulgariter loquamur, accipere
Baderium festivalem..... Si autem non fuerit qui in ea gerat Baderium festivalem in ipsa
die, non tenebitur venire processionaliter.