bada
Omnis census, et omnis fiduciæ, et omnis reditus, et Badæ
macellorum et salis, et omnes donationes sint Monachis, etc.precaria, a Germ.
Bete, Beede, eadem notione, quia hæ præstationes olim blande et per rogationes et suasiones exigebantur.
Bade, in Lit. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 94 :
Et fait
commandement.... aux gardes et maistres de la monnoye d'argent de Paris, que il feissent
tailler et ouvrer à Bade sans recours,... duquel ouvraige ainsi fait à Bade et sans
recours, etc. Consule ibi notam docti Editoris. At mihi à Bade, idem videtur quod infra
ad balanzetam. Vide in hac voce. Quod librarii errore factum esse opinor, qui ex voce abbreviata
à balexscripsit
à bade. Alio rursum significatu usurpat
Le Caton en Roman:
Chis mos ne fu pas dis en Bades.
Hoc est, ni fallor, nugatorie, jocose. De Bada, de badas, Frustra. Exempla vide in Raynouardi Glossar. Rom. pag. 165. voce Bada.
Bailevocant Arelatenses eum qui primus est inter domesticos servientes. Statuta Arelat. MSS. art. 146 :
Commune habeat in dicto castro tres guachas, et
unum fornerium, et unum fornelerium, et unum porterium, et unum Badam, et septem alios
servientes cives Arelatis et non extraneos.Non tenebamini ad gachas, vel ad Badas, vel ad taillias, vel ad opera
communia aliquid præstare vel facere. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 93. ch.
164 : Custos sive Bada stans in pignaculo ecclesiæ dicti loci, credens ipsos fore
inimicos nostros et patriæ antedictæ, campanam trahendo, etc. Comput. ann. 1363.
inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 159. col. 1 : Dicto Martel et nominato Pege,
qui per duas noctes fuerunt supra cloquerium faciendo la Bada, etc. Et pag. 163.
col. 2 : Pontio et Petro Badis electis ad morandum nocte qualibet supra cloquerium,
etc. Pluries ibi. Badaeodem sensu usurpabant. Vide Raynouard. hac voce.