bactroperatae
baculus, et
pera, saccus. S. Hieronymus in cap. 19. Matthæi :
Ex hoc præcepto arguit Philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperatæ, quod
contemptores sæculi, et omnia pro nihilo ducentes, cellarium
suum vehebant. Ubi leg. bactroperetæ. Sed per
peramvidetur intellexisse Hieronymus utres vinarios, quos secum deferebant peregrini : cujus locum respexit indubie Papias, dum dixit,
vinum utris. Canones S. Patricii Hibern. cap. 17 :
Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus
habitant sub potestate Episcopi vel Abbatis : non sunt autem Monachi, sed Vactroperiti,
hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Scribit
Brocardus in Edit. Veneta 1519. part. 2. cap. 2. Armenios sua tempestate Monachos
appellasse Vatropetas: voce, ut videtur, contracta ex
Bactroperatæ. Martialis lib. 4. Epigr. 53 :
Hunc quem sæpe vides inter penetralia nostræ
Pallados, et templi limina, Cosme, novi,
Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
Stat coma, et in pectus sordida barba cadit.
Mox :
Esse putas Cynicum deceptus imagine falsa, etc.
Herodianus lib. 1 : Ἀνὴρ φιλοσόφου φέρων σχῆμα, βάκτρον γὰρ
ἦν μετὰ χεῖρας, ἡμιγύμνῳ δὲ ἐκκρεμὴς πῆρα. De baculo vel clava Philosophorum,
Non pera tibi
sumenda, non virga : affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Vide S.
Basilium in Gordium Mart. et virum eruditissimum Joan. Baptistam Cotelerium, Professorem
Regium, in Notis ad Hermæ Pastorem pag. 50.