baculare
canis a domino suo ‥ virgis cesus aut etiam ~atus
tyro novellus ‥ prostratus et egregie, ut introductiones militie initiales addisceret, ~atus [? ]pun on bacularius
in carettis ‥ reparandis et ~andis hoc anno xij d.
pater electus qui bis fuit et baculatus, / bisque gregem rexit(
Qui alium
Baculaverit, ita quod loca tumescant læsa, etc. Lib. 3. art. 37 : Qui
alium sine vulnere percusserit, aut Baculaverit, etc. Matth. Paris ann. 1251 :
Et quia noluit eorum commentis obsecundare, Baculatus est gravissime.
Utitur præterea ann. 1188. et 1253. pag. 108. et 573. Græci recentiores Στρατιώται κατὰ βάκλων καὶ ξιφῶν ἐπέστησαν, καὶ τὰ βάκλα καὶ τὰ ξίφη
ἐφοβήθημεν. Infra : Στρατιώτας ἡμῖν ἐπήγαγον μετὰ βάκλων καὶ
ξιφῶν. Habetur præterea in Actis SS. Abrahamii et Mariæ cap. 9. Saxo Grammat.
lib. 10. pag. 180. de Canuto Rege Daniæ : Postmodum vero severitati ejus...
pecuniariæ mulctæ temperamentum accessit : quo tamen sola ligni percussio caruit, quod
eo canes quis abigere soleat : adeo majorum verecundia summam in ictu probroso
contumeliam reponebat.bacularidicebantur tirones, qui in torneamentis aut hastiludiis non probe se gesserant. Idem Matth. Paris ann. 1248 :
Die vero Cinerum cœptum est Torneamentum magnum apud Neubiriam...
ibique profecto Willelmus frater domini Regis uterinus, cognomento de Valentia, tyro
novellus, ut titulos Militiæ sibi famoso adquireret, se animosa præsumptione....
ingessit ; sed ætate tener et viribus imperfectus, impetus Militum durorum et Martiorum
sustinere non prevalens, multa * mansit prostratus, et egregie, ut introductiones
Militiæ initiales addisceret, Baculatus. Eumdem morem præterea asserit sub ann.
1226. ut et Matth. Westmonaster. pag. 352 : Ibi multi nobiles, dum conarentur
laudem Militiæ promereri, prostrati, verberati, et contriti conculcabantur.Baculer, est pala culum verberare, vel clunes alicujus in saxum vel in terram illidere, nimirum a
batuendo culo. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 106 :
Jehan Pastor exposant, par esbattement avec plusieurs autres de la
ville (de la Terrasse) pristrent icellui Lambertet en disant : Vous devez
estre vannez ou Baculez ; car vous avec routé la feuille du til, et est la coustume
telle que ceulx, qui prennent riens du til, doivent estre vannez. Aliæ ann.
1447. in Reg. 176. ch. 508 : Les aucuns desdiz voisins dirent qu'icellui Bernart
avoit fait oster ung fagot et qu'il seroit Baculé.