balia
Zantflietapud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 127 :
Tandemque Sarraceni infra civitatem quantum ad jactum Baliæ occisis Christianis
sunt ingressi.Reservata, et supra, plenaria potestate, arbitrio, et Balia domini
episcopi. Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1078 :
Imperatori datur Balia et fortitudo faciendi justitiam sanguinis.
Occurrit præterea apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 931. Vide supra Bailia 4.Quamobrem
novem civium magistratum, quem Baliam vocant, bello præfuturum creavere
(Senenses) militesque quamplures conduxere. Et col. 41 : Et
mox a Baliæ magistratu (is enim rebus bellicis præest), etc.Concedo et guirpisco.... quidquid ad
ipsum mansum.... pertinere debet tibi præscripto abbati et successoribus tuis, et
monachis Tomeriensis cœnobii præsentibus et futuris, scilicet Baliam,
albergam, quistam, toltam, etc. Vide supra Bailia
6.