Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

balingaria

BALINGARIA
, Balingarius. Navis bellicæ species. Thom. Walsinghamus in Ricardo II : Tandem pene solus fugiens in Balingario, pervenit ad eundem Comitem. Infra : Recepta sunt autem ibi vasa... 21. cum quibusdam vasis eorum, scilicet 4. bargis, et uno Balingario. Alibi : Hostes armaverant 5. vasa bellica, qualia Balingarias appellamus. Idem : Una bargia et 7. Balingariæ periclitatæ sunt ante villam de Calesia. In Henrico V. Cepit 3. caricas et unam hulcam, et 4. Balingarias. Froissart. 3. vol. cap. 41 : Planté de navires, de galées, de vaisseaux et de Ballengers pour passer en Angleterre. Atque hinc emendandus Spelmannus, qui perperam babinger legit, in hoc verbo. Tractatus MS. de Offic. Heraldorum : Ledit Admiral doit avoir de tous vaisseaux appartenans à la guerre l'administration, comme Barges, de Galées, et Horquées, et Ballenjers, et autres. Balener appellatur in Legibus Alfonsinis part. 2. tit 25. lege 7. Sic porro dictum videtur ejusmodi navigium, quod cunabuli quod Balinja, seu Balingia vocabant olim nostri, formam referret. Magnæ molis navem a Balæna nomen mutuatum scribit auctor Archæol. naval. loco mox laudando, quem videas.
Balingera
, Eodem sensu, apud Rymer. tom. 8. pag. 147 : Aliquam navem, bargeam, sive Balingeram de guerra armatam. Sic alibi non semel.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list