bansta
Cætera autem vasa ad ipsum officium (Camerarii) pertinentia, sicut
sunt vanni, Banstæ, vel alia quælibet hujusmodi. Fustem trituræ aptum hic
interpretatur vir doctus, bastæ, ut clitellæ intelligantur ; nam cum vannis, perinde ex viminibus confectis junguntur.
Bansella, cujus
Pro
quadam Bansta ad mundandum chorum, xv. sol. Vide supra Banastum. Banzenlocum modo laudatum ex Statut. Corb. sic legendum docet :
Sicut sunt vanni Banstæ, etc. omisso commate inter utrumque, ita
ut vanni banstæsint Vanni, quibus utuntur in horreis, Germ.
Wannen, wurfschaufeln. Bansta itaque idem esset ac Germanicum
Banze, i. e. latus areæ in horreo in quo disponuntur mergites. Ulphilanum
Banstanil aliud est quam Horreum. Sed et Carpentarii interpretatio, retenta virgula, locum habere potest.