baptismus
baptismus, ī, m. (βαπτισμός), die christliche Taufe, Eccl.: baptismum percipere, Augustin. in psalm. 80, 2. – Nbf. baptismum, ī, n., Eccl. (s. Rönsch Itala p. 270).
purgatus maculis baptismi gurgite sacro
~us ‥ genere masculino et baptisma ‥ neutro, ~um ‥ aeque neutro
cum rex ipse cathecizatus fonte ~i cum sua gente ablueretur
de matrimonio commatrum, quarum filios in ~o suscepimus
verus ‥ ~us constat non tam ablutione corporis quam fide cordis
quibus datur gratia fidei Christianae, ‥ in ~o dimittitur originalis injustitia cum qua nascuntur
~i gratiam ‥ adeptus est
Christianitatis et ~i petierunt ‥ sibi contradendum sacramentum
dicunt [Jacobite ] quod parvulis non datur gracia in ~o
~us,a batym ; ‥ baptismum proprie fertur mundacio mentis; / exterior querit per aquam, baptisma vocatur; / hec vox baptismus signat utrumque simul
remissionem ‥ peccatorum ‥ fideique sacramentum ~um
Baptismus Paschalis et Pentecostes, quia olim, et ab ipsis Christianismi initiis, hæ duæ potissimum solennitates ad Baptismum Catechumenorum delectæ leguntur, quod Tertullianus lib. de Baptismo testatur, ut et Siricius PP. in Epistola cap. 2. Gelasius I. Epist. 9. S. Leo Epist. 4. et 8. Gregorius M. et alii passim, præter Concilia et Synodos, in quibus Baptismus celebrari vetatur aliis diebus, nisi mortis periculum immineat.
baptisteriumper Quadragesimam potissimum claudebatur, ut legitur in expositione brevi antiquæ Liturgiæ apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 97.
periculosum erat tantam
multitudinem differi, propter occasiones mortis, ac maxime propter turbam infantium e
fidelibus parentibus nascentium, quorum tenera adhuc vita persæpe levi occasione
succiditur. Verum pristinum celebrandi Baptismum in Paschate et Pentecoste
obtinuisse etiamnum longe post annum 1100. extremis sæculis, colligi potest ex Conciliis
et Synodis.Petierunt ut eum (puerum) de sancto lavacro in Dominici Natalis
sollemnitate deberem excipere : et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum
Pascha baptizaretur ; sed nec tunc allatus est infans. Deprecati sunt autem tertio, ut
ad festivitatem S. Johannis exhiberetur : sed nec tunc venit. Imo et in
natalitiis martyrum, solemni ritu collatum fuisse baptismum in aliquibus ecclesiis,
observat D. Bouquetad hunc locum tom. 2. Collect. Histor. Franc. pag. 316.
Tunc sacerdos
baptizet eum sub trina mersione dicens : Et ego te baptizo in nomine Patris,
hic mergat semel, et Filii,
hic secundo, et Spiritus Sancti,
hic tertio, ut habeas vitam æternam. Amen.
Postea tradat eum patrinis, et liniat
illum chrismate in vertice... Et induat eum alba veste... Et communicet illum sub
utraque specie. Sic communicandus est per septem dies. Stat. synod. eccl.
Atrebat. 15. sæc. edita cap. 5. ex Cod. reg. 1610 : Instruant
(parochi) matronas et obstetrices qualiter, impellente necessitate, pueros
habeant baptizare, videlicet sub hac forma et non alia, sive lingua Laycali sive
Latina : Ego Baptizo te, etc. Hoc faciant cum trina mersione in aqua. Alia Guil.
Dupratepisc. Claromont. ann. 1537 :
Prima immersio fiat cum
dicetur : In nomine Patris ; secunda cum dicetur: et Filii ;
tertia cum dicetur: et Spiritus Sancti.
Frequenter plebibus vestris baptizandi formam, et ut eam diligenter cum
necessitatis articulus ingruerit observent insinuate, ut baptisans
infantem imposito prius nomine producto signo Crucis super aquam, ter in modum Crucis
immergat illum in aqua calida vel frigida dicens sic : Petre vel S. ego baptizo te in
nomine Patris, et filii et Spiritus Sancti, Amen. Et si nescit literas, hæc vulgariter
dicat : verumtamen licet tantum semel immerserit, et licet infanti nomen impositum non
fuerit, et, ego, non dixerit, nihilominus baptizatus est, dum tamen præmissa verba in
mergendo dicantur. Erit etiam Baptizatus quo ad Deum, si dixerit Baptizo te in nomine
Christi. Hæc tamen laicis innotescenda non sunt, ne facile a forma per ecclesiam statuta
recedant. Ubi vero tanta aqua vel temporis copia, vel vas ad hoc aptum haberi non
potest, ut totaliter in aqua mergi non possit, cum scutella vel alio vase aliqua aquæ
quantitas super caput et corpus infantis dicendo præmissa verba fundatur.Ludovicus XI. in dictis fontibus tenebat unum de pedibus dicti
domini nostri regis, et domina comitissa Vindocinensis, nunc deffuncta, tanquam matrina
tenebat alium pedem, et dominus comes Cenomaniæ de mandato dicti Ludovici XI. et tanquam
alius patrinus tenebat eum per corpus sub brachiis, et imposuit sibi nomen dictus
Ludovicus XI. Ibid. fol. 134 : Cum rex Ludovicus XI. reversus fuisset de
baptismo ad cameram dominæ ducissæ, ipse rex Ludovicus loquens eidem ducissæ dixit :
Madame ma commere, cet enfant qui ne fait que naître, m'a pissé en la
manche, quand je le tenois sur les fonts, quel signe est-ce ? Et cum
vellet recedere ab hujusmodi camera, calcar suum accepit linteamen lecti sic, quod fere
cecidit ; tunc dixit : Et deux , de his duobus casibus male
contentus, ut videbatur. Hinc nosse viri ingenium.Die Lunæ xv. Martii 1371. baptisatus fuit in ecclesia S. Pauli hora
xij. et tenuit eum super fontes D. Ludovicus comes Stampensis ; et sic est nomen ejus,
dominus Ludovicus de Francia ; et tenuit cum eo super fontes D. constabularius Franciæ
D. Bertrandus de Guesclin, qui post baptismum ipsius D. Ludovici, supra fontes ei nudo
tradidit ensem nudum, dicendo sic Gallice : Monseigneur, je vous doint ceste
espée et la met en vostre main et prie Dieu qu'il vous doint autel et si bon cur, que
vous soyez encor aussi preuz et aussi bon chevalier, comme fut oncques roy de France,
qui porta espée. Amen, amen, amen.In quo concilio (Casselensis civitatis Hyberniæ) statuerunt...
parvos baptisari in ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti : et hoc a
sacerdotibus fieri præceperunt. Mos enim prius erat per diversa loca Hyberniæ, quod
statim cum puer nasceretur, pater ipsius, vel quilibet alius, eum ter mergeret in aqua,
et si divitis filius fuit, ter mergeretur in lacte. Postea vero solebant aquam illam,
vel lac illud in cloacis suis, vel in aliis locis immundis
projicere.Prægnans mulier
baptizetur, et postea infans.Insuper ratione vini proprii ipsorum curatorum, quod parvulis post baptismi
susceptionem bibendum dare consueverant, etc.Ne Generale
Baptisma nisi Sabbato Paschæ et Pentecostes fiat. Hoc quidem servato, quod parvulis
quocunque tempore, quacumque die petierint, regenerationis lavacrum non negetur.
Honorius III. PP. in Bulla ann. 1217. pro Episcopo Papiensi : Præter matricem
Ecclesiam Baptismum Generalem fieri penitus prohibemus.Ex parte dicti domini
plebani occasione Baptismatis tam solemnis, quam manualis seu quotidiani, etc.
Qui male polluerint lavacri venerabilis undam,
Et sua perdiderint Baptismata crimine mersi.
Oldenborgin Itinerario, apud Allatium in Symmictis pag. 139. et ab Adamo Oleario in Itinerario, Moscovitico tom. 1.
Casulas quatuor albas, quatuor Lapides
Baptismi, imaginem B. Virginis. An fons baptismalis, quadratus et compactus e
lapidibus quatuor ? Taufsteinpro omni Baptisterio.
Item eo tempore duo turizelli primo facti et levati
fuerunt super Baptismo Ecclesiæ majoris cum colonellis, et cum pomis deauratis versus
palatium Episcopatus Parmæ.Olim de quolibet
cœnobio existente in diocesi (Tullensi) veniebat unus illis diebus
(tribus scilicet festis immediate post Pascha) ad serviendum ecclesiæ ad
laudem resurrectionis, et cathedralis ecclesiæ honorem et reverentiam. Si autem aliquis
ex prætactis, vel contumaci animo, aut torpencia defecerit, projiciendus est in aquam,
non periculose tamen, in signum baptismatis Christi, quod Apostoli post resurrectionem
Christi ferventi animo prædicaverunt : tamen si ex prænominatis aliquæ fuerint honestæ
personæ, admittuntur ad gratiosam redemptionem, non excedentem duos
solidos cursibiles.