binae
complantum, seu
ad medium plantum. Charta ann. 1003. in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 49 :
Tali conditione præfatas res quæ hic
memorantur, Domnus Pontifex (Burchardus Archiepisc.) fratresque præfati
Bertranni et uxori ejus concedunt, ut si ipsi vendere voluerint, prædictos rectores S.
Mauricii per Binas et ternas ammoneant. Quod si ipsi tunc emere noluerint, faciant de
ipsas res quicquid facere voluerint. Alia ex Tabul. S. Andreæ Viennensis :
Alteram vero medietatem (vineæ ad medium plantum datæ) teneant et
possideant. Si autem eis necessitas evenerit, ut partem suam aliquo modo vendere aut
impignorare voluerint, per Binas et ternas habitatores supradictæ Ecclesiæ ammoneant.
Quod si tunc illi redimere noluerint, tunc faciant deinceps ex ea quidquid facere
voluerint. Alia ibidem : Aliam vero medietatem taliter vobis dono, ut si
eam vendere, vel pignorare volueritis, mihi vel hæredibus meis tres vices ammoneatis,
etc.