brasile
L'art du blason justifié, cap. 2. pag.
44 : Bresillum, est arbor quædam, e cujus succo optimus fit color rubeus. Medulla
hujus arboris non est bona pictoribus, sed tinctoribus pannorum et scriptoribus, ex qua
faciunt rosetam. Charta ann. 1193. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi
col. 894 : Scilicet de omnibus drappis de batilicio, de lume zucarina, de grana de
Brasile, etc. Stat. datiar. Riper. cap. 12. fol. 5. v°. : Item de
quolibet pense... Brasilii, soldi decem. Arest. ann. 1395. 13. Febr. in vol. 8.
arestor. parlam. Paris. : Ordinatum fuerat quod non venderentur panni..... tincti
mala tinctura, et specialiter... in Bresillo, quæ Gallico nomine en Bresil nuncupatur.
Bresillé, in Stat. sellar. Abbavil. MSS. art. 9 : Que à selle neuve ne
soit mis en œuvre basenne Bresillé. Non ergo a Brasilia, vastissima regione hujus appellationis, quæ ab anno 1500. tantummodo cognita est,
Brasilisnomen habemus ; quod illi potius inditum videtur, quod ejusmodi ligno rubro abundaret. Unde autem hujus vocis origo ? forte a
Brasa, quia carbonum candentium colorem refert. Vide infra Braxile et Brisiacum.
Brizilien; vide eundem in Indice et
Capmany Memorias sobre la marina, etc. de Barcelonavol. 3. pag. 165.