Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

britare

BRITARE
, Rumpere, Lusitan. olim Britar, Prov. Brisar, Gall. Briser. Charta Alfons. ix. reg. Castil. in Hispan. sacra tom. 38. pag. 180 : Infra quos prædictos terminos sagio seu merinus non debet intrare sine mandato aut consensu abbatis ejusdem monasterii, nisi tantumodo ad istas quatuor veces, videlicet ad latronem publicum, ad caminum Britatum, ad alegve, et ad mulierem forciatam. S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 209. dubitat quin caminum britatum intelligat de destructione viæ publicæ, potiusque ei videtur caminum ut focum pro Habitatione dictum esse ; exempla tamen vocis ita usurpatæ nulla affert. Est Obstructio viæ publicæ ; vide infra Stretbreche et leg. Wisigoth. lib. 8. tit. 4. cap. 24. et 25. ubi camino in Fuero juzgo. Quod ad vocis originem attinet populi Scandici plane eodem sensu Briota et Bryta dixerunt. An hic vocem deprehendimus quæ cum Gothis in Hispaniam immigravit ? Sed vereor ne legendum sit bitatum pro vetatum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list